NOVI Homines

NOVI Homines
NOVI Homines
apud Iul. Capitolin. in Marco c. 7. Antonini mox ipse nomen recepit ---- et Verum eum appellavit ---- ob hanc coniunctionem pueros et puellas novorum hominum frumentariae perceptioni adscribi praeceperunt. Viro Erudito sunt Christiani, quos ad frumentationem ab Imperatore admissos fuisse, contendit, sed sine ratione; cum Marcum non solum alienum fuisse, ab iis, qui Christo dixissent sacramento; sed et exquisitissimis saepe suppliciis in eos saeviisse, constet. Casaubono sunt, qui recens ex lege Pii civitatem nacti, cives quidem erant, sed conditionis deterioris, quam alii ab antiquo cives Romani. Ita enim de illis Plinius Panegyr. c. 37. haec mansuetudo legis veteribus civibus servabatur: Novi, seu per Latium in civitatem, seu beneficiô Principis venissent, nisi simul cognationis iura impetrâssent, alienissimi habebantur, quibus
coniunctissimi fuerant. Verum aliud Novi Cives; aliud Novi Homines; quô nomine non alios, quam qui ex humili loco ad summa evecti, meritô suô vel Principum favore, natalibus suis nihil debent, appellari a Latinis Scriptoribus, moris est, ut diximus supra. Adde, quod sub Traiano, qui primus alimenta constituit eiusmodi puellis et pueris, istud novorum civium genus nondum fuerit. Itaque novorum nominum legi vult apud Capitolin. Salmas. Cum enim darent nomina sua, qui adscribendi erant huic frumentariae perceptioni, pueri hi puellaeque si quos Marcus et Verus ascribi praeceperunt, ideo novorum nominum dicuntur, quod praeter illos, quorum nomina iam habebantur adscripta, quosque iam instituerant priores Imperatores Traianus, et Pius, novi isti fuerint postmodum ascripti. Vide eum Not. ad loc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • NOVI Cives — Vide infra Novi Homines …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NOVI — apud Romanos, dicti sunt, qui suas tantum Imagines haberent, h. e. quorum Maiores nullos Magistratus Curules, ipsi autem gefsissent: Adeoque Nobilibus, quibus veteres undique cerae atria exornârunt, ut loquitur Iuvenalis Sat. 8. v. 19. inferiores …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Homines novi — Homo novus Monarchie romaine 753 – 509 av. J. C. République romaine 509 – 27 av. J. C. Empire romain 27 av. J. C. – 476 Empire byzantin 395 – 1453 …   Wikipédia en Français

  • Novus homo — Homo novus (or: novus homo, Latin for new man ; plural homines novi) was the term in ancient Rome for a man who was the first in his family to serve in the Roman Senate or, more specifically, to be elected as consul. When a man entered public… …   Wikipedia

  • Homo novus — Para otros usos de este término, véase hombre nuevo. Homo novus (expresión latina que significa nuevo hombre ; plural homines novi o novi homines) era el término utilizado en la Roma antigua para designar a los hombres que eran los primeros… …   Wikipedia Español

  • Horace — /hawr is, hor /, n. 1. (Quintus Horatius Flaccus) 65 8 B.C., Roman poet and satirist. 2. a male given name. * * * I orig. Quintus Horatius Flaccus born December 65, Venusia died Nov. 27, 8 BC, Rome Latin lyric poet and satirist. The son of a… …   Universalium

  • Magnate — For a wealthy or powerful business baron or executive, see business magnate. Stefan Czarniecki, an important 17th century Polish Magnate Magnate, from the Late Latin magnas, a great man, itself from Latin magnus great , designates a noble or… …   Wikipedia

  • Roman Republican coinage — Coinage came late to the Roman Republic compared with the rest of the Mediterranean, especially Greece and Asia Minor where coins were invented in the 7th century BC. The currency of central Italy was influenced by its natural resources, with… …   Wikipedia

  • Optimates — This article is about the ancient Roman political faction. For the Byzantine military corps, see Optimatoi. The optimates ( Best Men , singular optimas; also known as boni, Good Men ) were the traditionalist majority of the late Roman Republic.… …   Wikipedia

  • Marcus Tullius Cicero (character of Rome) — Rome character name= Marcus Tullius Cicero class=Plebeian family= None mentioned allies= Optimates Gnaeus Pompeius Magnus Cato the Younger Scipio Gaius Cassius Longinus Quintus Valerius Pompey Marcus Junius Brutus enemies= Gaius Julius Caesar… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”